ad filios Ammon haec dicit Dominus numquid filii non sunt
Israhel aut heres non est ei cur igitur hereditate possedit
Melchom Gad et populus eius in urbibus eius habitavit
ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam
super Rabbath filiorum Ammon fremitum proelii et erit in
tumulum dissipata filiaeque eius igni succendentur et
possidebit Israhel possessores suos dicit Dominus
ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiae Rabbath
accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia
Melchom in transmigratione ducetur sacerdotes eius et principes
eius simul
quid gloriaris in vallibus defluxit vallis tua filia
delicata quae confidebas in thesauris tuis et dicebas quis
veniet ad me
ecce ego inducam super te terrorem ait Dominus Deus
exercituum ab omnibus qui sunt in circuitu tuo et dispergemini
singuli a conspectu vestro nec erit qui congreget fugientem
et post haec reverti faciam captivos filiorum Ammon ait
Dominus
ad Idumeam haec dicit Dominus exercituum numquid non est
ultra sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis
facta est sapientia eorum
fugite terga vertite descendite in voragine habitatores
Dedan quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus
visitationis eius
si vindemiatores venissent super te non reliquissent
racemum si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi
ego vero discoperui Esau revelavi abscondita eius et
celari non poterit vastatum est semen eius et fratres eius et
vicini eius et non erit
relinque pupillos tuos ego eos faciam vivere et viduae
tuae in me sperabunt
quia haec dicit Dominus ecce quibus non erat iudicium ut
biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens
relinqueris non eris innocens sed bibens bibes
quia per memet ipsum iuravi dicit Dominus quod in
solitudinem et in obprobrium et in desertum et in maledictionem
erit Bosra et omnes civitates eius erunt in solitudines
sempiternas
auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est
congregamini et venite contra eam et consurgamus in proelium
ecce enim parvulum dedi te in gentibus contemptibilem
inter homines
arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui qui
habitas in cavernis petrae et adprehendere niteris altitudinem
collis cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum inde detraham te
dicit Dominus
et erit Idumea deserta omnis qui transibit per eam
stupebit et sibilabit super omnes plagas eius
sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius ait
Dominus non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis
ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad
pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam
et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et
quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui
meo
propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et
cogitationes eius quas cogitavit de habitatoribus Theman si non
deiecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis
habitaculum eorum
a voce ruinae eorum commota est terra clamor in mari Rubro
auditus est vocis eius
ecce quasi aquila ascendet et evolabit et expandet alas
suas super Bosram et erit cor fortium Idumeae in die illa quasi
cor mulieris parturientis
ad Damascum confusa est Emath et Arfad quia auditum
pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere
non potuit
dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit
eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem
quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem urbem laetitiae
ideo cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri
proelii conticescent in die illa ait Dominus exercituum
et succendam ignem in muro Damasci et devorabit moenia
Benadad
ad Cedar et ad regna Asor quae percussit Nabuchodonosor
rex Babylonis haec dicit Dominus surgite ascendite ad Cedar et
vastate filios orientis
tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum et
omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt
super eos formidinem in circuitu
fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui
habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor
rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes
consurgite et ascendite ad gentem quietam et habitantem
confidenter ait Dominus non ostia non vectes ei soli habitant
et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo
iumentorum in praedam et dispergam eos in omnem ventum qui sunt
adtonsi in comam et ex omni confinio eorum adducam interitum
super eos ait Dominus
et erit Asor in habitaculum draconum deserta usque in
aeternum non manebit ibi vir nec incolet eam filius hominis
quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam
adversus Aelam in principio regni Sedeciae regis Iuda dicens
haec dicit Dominus exercituum ecce ego confringam arcum
Aelam summam fortitudinem eorum
et inducam super Aelam quattuor ventos a quattuor plagis
caeli et ventilabo eos in omnes ventos istos et non erit gens
ad quam non perveniant profugi Aelam
et pavere faciam Aelam coram inimicis suis et in conspectu
quaerentium animam eorum et adducam super eos malum iram
furoris mei dicit Dominus et emittam post eos gladium donec
consumam eos
et ponam solium meum in Aelam et perdam inde reges et
principes ait Dominus
in novissimis autem diebus reverti faciam captivos Aelam
dicit Dominus